lunes, 22 de marzo de 2021

30-50

DE PRAESENTATIONE, SIVE INTRODVCTIONE APELLATIORUM: & impetratione ludicum absq; litteris dimisorijs.

XXX.

Item quód appellans ab interloquutoria, vel grauamine, infra vnicam diem; Et a diffinitiua, infra duos dies, ab interpositis apellationibus computandos; debeat, & teneatur suam appellationem Gubernatori, seu eius Curiae intimare, & praesentare: & Iudicem, siue Iudices impetrare; absq; (no es más fácil escribir absque?) eo quód non sit necesse, ei litteras dimissorias habere, alias tales appellationes sint desertae; & eis non obstantibus, possint sententiae a quibus extitit appellatum, per Iudices ordinarios, debitae executioni demandari; tam super principali, quam super expensis factis, in dicta causa appellationis; nulla alia declaratione per Iudicem dictae apellationis expectata: In appellationibus tamen interponendis, a Baiulis (batle, batlle; baile, bájuloParroquiarum forésium (forensium), seruetur consuetudo antiqua. (antigua constitución, consuetud, consuetut)

DE IMPETRATIONE IVDICVM DELEGANDORVM.

XXXI.

Item quod in delegando Iudicem, vel Iudices, in causis dictarum appellationum, citetur pars appellata, vel apellans, ad hoc ut si fieri possit, de consensu partium, Iudex assumatur, seu Iudices delegentur, ad tollendum exceptiones recusationum aduersus eos proponendas, & vbi concordare non possint, quód dictus Gubernator, seu eius locum tenens (lugarteniente; loctinent, lochtinent, lloctinent), aut eius Assessor deleger causam, vel causas appellationum, illi vel illis, quibus sibi videbitur faciendum : & si contingat,

postmodum, ipsum Iudicem, seu Iudices sic delegatos recusari, seruetur forma in similibus iam supra, in recusationibus Ordinariorum designata.

DE FORMA PONENDI GRAVAMINA, ET PROBANDI.

XXXII.

Item appellanti a difinitiua detur, & praefigatur vnica dilatio peremptoria, continens sex dies, ad ponendum; & alia nouem dierum, quae habeatur pro tribus dilationibus, alias dari assuetis, ad probandum grauamina, data appellato facultate, si velit replicandi aduersus posita, & articulata per apellantem, & ad hoc faciendú alia assignatio nó sit necessarió facienda: dú tamen data fuerit sibi vnica dilatio, ad respondendú: infra quam possit replicare: Et replicata, infra vnicam aliam dilationem (arbitrio Iudicis moderandam) probare, quae tamé (tamen; tamé en chapurriau; també) dilatio tres dies non excedat.

QVOD SIMILIS PROCESSVS FIAT IN ALIIS ISTANTIIS.

XXXIII.

Item, quód deductis proceribus, in articulo proximé dicto, deinde procedatur per dilationes, dies, & terminos, & secundum formam datam, tam in assumptione procerum, quam in aliis in prima instantia traditam; usque ad sententiam diffinitiuam inelusiué.

QVOMODO, ET QVANDO, DEDVCANTVR

causae nullitatis.

XXXIV.

Item quód si aliquis, velit proponere aliquas nullitates, aduersus sententiam diffinitiuam; teneatur, illas infra decem dies, infra quos, licitú est appellare, proponere, & specificare

coram ludice a quo. siue ipsae nullitates procedant ex parte actoris, siue ex parte rei, alias nullo modo valeát prosequi, nec per viam actionis, nec per viam exceptionis siue ipsae nullitates detegi possint ex dictis processibus, siue alias, & in causis appellationis propositae nullitates infra decem dies (ut praedicitur) habeant cum causis iustitiae simul, & semel duci & vna sententia terminari (no hay punto final)

QVOD DE CAVSA NVLLITATIS, NON VALEAT QVIS

nisi semel apellare.

XXXV.

Item, si contingat causas nullitatum adducere coram ordinario Iudice, vel delegato, & super ipsis sententiare; non sit licitum, nisi semel appellare: sicut supra, de interloquutoria dictum est.

TERTIA INSTANTIA.

QVOD IN SECVNDA APPELLATIONE, NIHIL VALEANT

partes ponere seu probare.
XXXXVI.

Item quod pro potiori obseruatione litiú, ordinarunt quod in secunda appellatione, & eius instantia, nihil valeat per partes de nouo poni, aut probari; sed cum processibus primis

& actitatis in eisdem, qui coram Iudice ipsius causae appellationis producantur; & deferátur, habeatur fieri sententia difinitiua.

CORRECTIO PRAECEDENTIS CAP.

Subsequenter autem die martis, decima Octobris, Anno á Natiuitate Domini Millesimo Quadringentesimo decimo nono (1419): Nobilis Olfo de Proxita, miles Regens officium Gubernationis Maioric. tradidit mihi Francisco Blandi, alteri ex scriptoribus Curiae, & hic inseri, continuari, ab inde teneri, & obseruari prouidit, & mandauit, correctionem per ipsum, factam cum consilio Venerab. Arnaldi SalaLegum Doctoris, Assessoris sui de 36. capitulo nouarum Ordinationum, sub forma sequenti.

Item pro breuiori, & potiori litium via, ordinarunt: quód in secunda appellatione, in cuius instantia hoc est, vbi iam duae coneordes sententiae praecederunt: fiat unica assignatio

cuilibet parti, scilicet & apellanti, & appellato, decem dies continens: infra quam, possint ponere & probare quidquid ponere, & probare, voluerint, & hoc praecisse, & peremptorié. Qua lapsa vlterius ad praedicta non admittatur; quae probatio, possit fieri per instrumenta, & scripturas, siue testes, dúmodo non producantur testes super capitulis, super quibus

fuerunt testes iam producti, recepti, & publicati: Vel super contrarijs illis directo (pro ut secundum ius est dispositum.)

QVOD NON DETVR IVDICI SALARIVM DONEC DEDERIT
sententiam in manu Scribae; & quae publicetur hora assignata

XXXVII.

Item, ut Iudices delegati in posterum circa expeditionem causarum, & litium, citius, & libentius condescendant, statuerunt, ordinauerunt & prouiderunt: quód nulli Iudicum delengatorum, liceat de coetero salarium, vel partem salarij accipere, ratione sententiae proferendae, donec per eum, seu de eius mandato, prius fuerit sententia ordinata: & scribae cause tradita; partibus publicanda. Quoniam, Scriba hora ad audiendum ipsam sententiam praefixa, debeat, & teneatur ipsam ipsis partibus praesentibus, vel altera per contumatiam absente publicare.

QVOD SALARIVM DELEGATI NON EXCEDAT SVMMAM

quadraginta librarum etiam si fuerint plures,
XXXVIII

ITEM quod nullus Iudicum delegatorum possit a partibusrecipere ex quauis sententia diffinitiua ferenda super causa sibi commissa quantumquunque sit ardua, vel magna vltra quadraginta libras Regalium Maioric. minutorum inter duas partes. Esto quód ad rationem octo denariorum pro libra inter duas partes ad multum plus ascenderet. Et si sint duo, vel tres, aut plures delegati in vna causa, omnes habeantur lóco vnius, quoad ipsum salarium accipiendum, & habendum.

QVOD DE INTERLOQVVTORIA HABENTE VIM DIFFINITIUAE
detur medium salarium; & deducatur de diffinitua.

XXXIX.

Item de interloquutorijs sapientibus vim deffinitiuae, & absorbentibus causam prineipalem, solum habeant mediú salarium illius quod haberent de diffinitiua. Et quidquid receperint ferendo aliquas sententias interloquutorias, recipiát in computum salarij sententiae diffinitiuae, pro ut vsque nunch fuit vsum & practicatum.

(Salta de la 39 a la 41??)

DE SALATIO PROCERVM, & QVOD IN CRIMINALIBVS,

luristae non sumantur in proceres, nec Nottarij nisi de consensu delati.

XXXXI.

Item quod in sententijs ciuilibus, & criminalibus coneordandis, si interuenerint proceres Doctores, Licentiati, vel Iurisperiti, vel Nottarij non possint habere, vel recipere, pro eorum salario inter omnes, nisi medietatem eius quantita-titatis, quae dabitur Iudici, vel iudicibus; & hoc seruetur, si dictum salarium soluendum dicto Iudici ascendit ad quantitatem triginta solidorum, vel vltra: vbi vero dictum salarium ad dictam quantitatem non ascenderet, tunch salarium procerum non reguletur modo praedicto, sed eo casu, Iudicis arbitrio moderetur.

DE TAXATIONE FRVCTVVM, INTERESSE, ET EXPENSAR.

XXXXII.

Item quod taxatio fructuum, & interesse fiat per Iudicem ordinarium Primae istantiae. Et expensarum, vel sumptuum litis per vnicuiusq; instantiae Iudicem: pro vt de dictis expensis iam fieri consuevit. A qua taxatione, non sit licitum, nisi semel appellare.

DE MODO PIGNORANDI DEBITORES.

XXXXIII.

Item, quod cum in pignoribus capiendis, pro executionibus sententiarum, vel alias, ex debito Iustitiae, nequeat procedi per Curiam sicut decet (malitia eorum contra quos

requiruntur fieri executiones) & culpa Procerum, qui secundum franchesias Maioric. in talibus adhibentur renuétium, & diffugientium, his adesse, quamuis cum pena (esta e con rabito como la cedilla, es como la oe, pero otras veces es ae, como en praedictae, más abajo) his hoc iniungatur; Quodque propterea, leditur Iustitia, & materia tribuitur debitoribus malignandi; & quandocunque scandala subsequntur. Prouiderunt, statuerunt, & mandauerunt; quod nisi debitor faciendo Iustitiam de se ipso, in I. citatione, pignus sufficiens in posse Curiae dederit creditori; capiantur ab ipso sufficientia pignora, per capita excubiarum, vel sagiones (saig, saigs, oficiales; sayón), sumptibus eiusdem debitoris in contumatiam, seu Iustitiae defectum reperti; tamen taxandis per illum iudicem cuius mandato ipsa pignora capientur; etiam si debitor non extiterit. Quodque dictus caput excubiarum, cum sagione, nó habeant nisi vnum solidum pro qualibet pignoratione. Et si solus sagio interueniat, habeat solummodo sex denarios. Et nisi de facto capiant pignora, nullum habeant salarium.

QVOD NVLLUS OFFICIALIS ORDINARIVS, HABEAT SALARIUM,
pro Executionibus, seu assignationibus, extra Cancellos factis; etiam partibus consentientibus sub poena hic inferta.

XXXXIIII.

Item, ad tollendum (toldre, tolre; evitar) fraudes quae hactenus fieri consueverunt: statuerunt, & ordinauerunt, ut nullus iudicum, vel officialium ordinariorum Ciuitatis, & Insulae Maioricar. pro distractionibus, vel executionibus bonorum, & adiudicationibus preciórum, & aliis quibuscunque causis, vel negotijs quantumcunque arduis, vel magis, audeat, neq; (neque) possit salariú aliquod a partibus etiam volentibus, & expresse permittentibus, habere, exigere vel recipere; etiam si intra Ciuitatem contingat eum extra cancellos seu locum sibi ad reddendum Iustitiam communiter deputatum, pro ut soepe ab aliquibus fieri consueuit in fraudem aliunde accedere. Et si contrariú quis attentauerit ipso Iure priuetur salario ordinario, Fisco Regio applicando. & restituere nihilominus (no res menys) teneatur, totum id quod contra presentem ordinationem a partibus etiam receperit.

QVOD IN EADEM CVRIA, SCRIPTOR IPSIVS CVRIAE

non possit procurationis officium exercere, neque tamquam procer interuenire.

XXXXV.

Item quód nulli Nottariorum, vel Scriptorum dictarum Curiarum, valeant procurationis officium, in eisdem Curijs exercere; in quibus sint scriptores: pro vt per franchesiam

iam alias est ordinatum. Nec alias ille possit ut procer deputari in ea Curia, cuius ipse est scriptor. Cú singula officia, singulis, sint committenda personis.

QVOD IN ADIVDICATIONIBVS, FACTO DEPOSITO EXPLICANDIS,
designentur omnes quantitates, & taxentur scripturae & pedagia. (peaje; peatge; peache)

XXXXVI.

Item, quód in adiudicationibus de cetero fiendis de quibusvis precijs procedentibus de bonis per Curiam cuiuscunque Iudicis ordinarij distrahendis; distributio realiter fieri nequeat, nisi toto pretio deposito: Et habeant, & teneantur Iudices, cum consilio Assessorum, & procerum specificare, & designare, singulas quantitates creditoribus, & aliis quibus ipsa precia debeantur adiudicandas. Et quod ipsi Iudices cum Assessoribus, & proceribus taxent processus scripturas, pedagia, & alia omnia, in dictis executionibus ineumbentia, eodem modo specificantes, & designátes quantitates praemissorum ocasione taxandas; ad hoc ut claré sciatur, quale, & quantú sit residuum, ex dictis praecijs. Quód nihilominus dicti Iudices, & proceres debeant, & teneantur designare; & specificare, in aduocationibus, de illo pretio faciendis, contrafacientes, ineidant in poenam centum solidorum pro qualibet vice, applicandorum Fisco Regio: Et perdant quantitatem, contra formam praesentis capituli adiudicatá, applicandam suo ordine creditori, vel parti cui deficiet.

QVOD PECVNIAE ADIVDICATAE, NVLLI

tradantur absque albarano ipsius Iudicis, &

signato manu Assessoris.

XXXXVII.

Item quód pecuniae adiudicatae, seu etiam adiudicandae per quemcunque Iudicem, nulli tradantut per Tabularium, seu depositarium Curiarum, nisi cum albarano ipsius Iudicis,

Sigillo proprio sigillato, & manu propria Assessoris sui subsignato; sub poena quód alias de suo proprio, ipse depositarius habebit iterum soluere quantitatem quá contra hanc formam, & Ordinationem alicui tradiderit.

QVOD MORTVO NOTARIO NOTVLAE ILLIVS

venundantur alicui Notario, seu illi in commendatum tradantur

XXXXVIII.

Item, quód ad tollendum materiam, & occasionem, cuiuscunque fraudis, & falsi criminis, statuerunt, & ordinauerunt, quód de coetero haeredes quorumcunque Notariorum, aut Legatarij, aut quocunque titulo succedentes in notulis libris & chartis eorundem; dum non sunt Notarij: teneantur, & debeant, infra decem dies post traditum corpus ipsius Notarij sepulturae, vel si alibi mortuus fuerit, post habitam certam notitiam mortis ipsius, ipsas notulaslibros, & instrumenta, praedicta vendere, seu alio quovismodo, & titulo licito, & honesto, ponere, seu mittere, & transferre, penes aliquem Notarium fidelem, idoneum, & discretum: qui illos libros, notulas, & instrumenta praedicta teneat, regat, & authoritate Curiae exerceat, vel saltem infra idem tempus, ipsos ponere in posse Venerabilis Vicarij Ciuitatis (vicario; veguer), & in Parrochiis forensibus, in posse Baiulorum dictarum Parrochiarum, vt ibi conseruentur: donech dicti haeredes, vel successores de illis disposuerint, per venditionem, vel alias pro ut superius ordinatur: & qui contra huiusmodi ordinationem fecerint, poená ineurrant viginti librarum Fisco Regio aplicandarum.

(Falta la 49)

REGNI MAIORIC. 1-29

REGNI MAIORIC.

(De
los textos en latín sólo se transcriben estas primeras páginas.
Yo
descargué el pdf y el formato txt, con muchísimos errores y trabajo
inmenso para corregirlos, supongo que de archive.org, en mi web
blog.ramonguimera.com subiré el pdf con este texto. En otros blogs
pondré el texto con enlace al pdf en archive.org)


In nomine Domini
Nostri IESV-CHRISTI, & eius gratia adiuuante, cum inter coetera
substantialia, quae pertinent ad bonam stabilitatem, conseruationem,
& prosperitatem cuiuslibet politiae, sit promulgatio, editio, &
obseruatio legum vtilium, & necessariarú (esta ú es nasal,
m, n
), restringentium appetitus noxios incolarum illius politiae,
vt in ea politia honesté vivatur, alter alterum non laedat, &
vnicuiq; tribuatur ius suum. Cúm experientia docente, nec leges
ciuiles per ora Prineipum diuinitus promulgatae, nec statuta, Regum,
nec Ordinationes hac-(salta linea)cten9 in Maioricarum
Regno
aeditae sufficiant, ad tantas varietates, & illicitos
conatus malorum hominum alter alterum se adinuicem defraudantes,
damnificantes, & opprimentes; ea propter Honorabilis Iacobus
Pontironi Domicellus, Nicolaus de Pax, Bernardus de Oleza, Legum
Doctor, Antonius Raynés, Ferrarius de Comellas, & Bartholomeus
Botelles lurati, Regni Maioric. Anni praesentis; virtute
priuilegij Regij, ipsis Iuratis, & Vniuersitati dicti Regni
indulti, super editione legum municipalium, statutorum, &
Ordinationum cum authoritate, & approbatione Honor, viri Pelagij
Vniz
Militis, Regentis Gubernationem Regni
Maioricarum
de Consilio Venerabilis Iacobi Lugaya Iuris periti
Asessoris sui, habitis plurimis tractatibus, colloquijs, consilijs, &
deliberationibus; super ordinatione, & aeditione infrascriptorum,
pro honore Regio, debita reparatione, ac reformatione status
Iudicorum, & Curiarum Regni Maioric.
necessitati, & 
vtilitati, euidenti
R. P. statuerunt, & aediderunt infrascriptas ordinationes, &
statuta: quae omnia dictus Honorabilis Regens, de dicti sui
honorabilis Assessoris consilio, prouidit, & mandauit seruari sup
poenis, in ipsis contentis, ac registrari in Curijs Gubernationis
Baiuliae (
bájulo, batlle, balle), & Vicariae (vicario,
veguer, vaguer
) Ciuitatis Maioricarum, mandáns (a con
virgulilla
) ipsa voce praeconis publicari per loca publica, &
solita Ciuitatis Maioricarum; Vt nullus, per ignorantiam se valeat
excusare.

QVOD NULLA
QVERIMONIA SIVE
petitio, siue exceptio oblata per Procuratorem
admittatur, donec facta fuerit fides de potestate.
I.
Primo,
quod nulla quaerimonia, nullaque suplicatio, vel petitio, in Iuditio
admitatur per aliquem se praetendentem procuratorem, nisi sidem
faciat de sua procuratione; nisi principalis agens, eum ibidem
constituerit apud acta procuratoré (procuratorem). Et hoc idem
seruetur in procuratore praetendente se procuratorem Rei, scilicet
quod sua defensio non admittatur, nisi de suo mandato constiterit,
tus prefertur ad tollendum nullitates processuum. Et á Ciuili fiat
in medio, & in quacunque parte litis, si iam constitutos
procuratores mori vel abesse contigerit; vel Dominus principalis
cause duxerit illam per se; aut noui praetensi procuratoris procedere
velint in eisdem causis, & quaestionibus.


QUOD PROCURATOR,
TENEATUR
continuare Causam etiam in Causa Apellationis.
II.
Item quod
procurator, teneatur continuare ipsam Causam, & lItem, usque ad
sententiam
inelusiué, & si appellauerit, & in aliquo
actu postea processerit, teneatur continuare, usque
quó
sententia transeat in rem iudicatam; nec possit ipsi procurationi
renuntiare, ex quo ipsam semel suscepit, etiam dicendo quod sibi non
satisfit de salario.


QUOD PRINCIPALIS,
POSSIT PROCURATOREM REUOCARE, & ALIUM DE NOUO COSTITUERE.
III.
Item quod Dominus
prineipalis Causae, possit procuratorem mutare, & reuocare, &
alium de nouo constituere, dutamen (
la u con un signo arriba),
in continenti faciat fidem in processu, ut dictum est; posito quod
talis procurator qui removebitur esset effectus Dominus litis.


QUOD PRINCIPALES POSSINT EORUM
causas per seipsos ducere, quod si fuerint semel
per
aliquam assignationem appraehensi,
Citentur cedulis.
IIII.
Item, quod si actor,
vel
reus, non vult causam ducere per procuratorem, sed per se
ipsum;ex quo semel aliqua assignatio, illum personaliter
apprehenderit aliae subsequentes assignationes sibi fiant, si
reperiatur: alias aurem si non reperiantur non fiant, & intimetur
in sua habitatione, seu cum cedulis affingendis in Ianuis hospitij,
vbi suum fouebit domicilium: & valeant tantum, quantum si
personaliter sibi 
essent facte, usque
ad deffinitiuam sententiam
inelusiué: & hoc etiam habeat
locum i forensi, & extraneo; nolente litigare per procuratorem
dum tamen domus in qua hospitabitur sit nota; alias citari possit cum
cedulis, in ianuis curiarum ponendis.


QUOD QUERINONIA
NON ADMITTATUR
absque iuris firma (.)
V.
Item quod quod
quaerimonia non admittatur, nec
etiá (etiam) petitio,
nisi cum firma iuris expressa; cui
Reus, vel suus procurator,
respondere teneatur infra vnicam diem,
directé negando, vel
confitendo cum firma iuris expressa: qua lapsa dilatione, habeatur, &
censeatur in facto, & in iure pro responso, & pro firmato de
iure, ac si responsum fuisset
negatiué, cum firma iuris
expressa: nec alia exceptio, vel dilatio proponi valeat per
reum,
vel eius procuratorem ad impediendam dictam responsionem directé
faciendam. Exceptis 
tamen personis, in
factis, & negotijs alienis succedentibus, & iustam
ignorantiae causam habentibus. Et facta debita verificatione per
querelantem, respondere teneatur quaerimonie expositae infra vnicam
dilationem directé, & cum firma Iuris: alias habeatur pro
responso negatiué: & firmato de Iure procedatur in causa. Et
Nottarius, seu Scriba cause contrafaciens, pro qualibet
vice, ineurrat
poenam centum solidorum.
(
100 sous, sueldos,
solidos
)


POST FIRMAM DANTUR
X. DIES AD RES-
pondendum, & ponendum dilatorias exceptiones,

& Iudicum recusationes.
VI.
(A la izquierda, margen)
Vide Pragmat. erectionis Reg. Audientiae.

Item si secuta
responsione negatiué, tacité, vel expresse, facta quaerimonia,
contingat supplicationem, libellum, vel petitionem offerri: vel iam
oblatis cum ipsa quaerimonia, per 
actorem ad vlteriora
procedi; fiat, & sequatur assignatio reo conuento decem dierum ad
responsionedendú dictae supplicationi, libello, seu petitioni,
directé lité (
e con virgulilla) contestando. Infra quos
decem dies praefixos, dictus reus quasuis proponere possit, & 
debeat omnes, & quascunque dilatorias habeat exceptiones ad
quas vlterius non audiatur; nisi Euangelico iuramento afferuerit, eam
quam proponere vel allegare voluerit de nouo fuisse exortá, seu ad
eius notitiá nouiter pervenisse: ad quas exceptiones probandas detur
terminus peremptorius, arbitrio Iudicis, secundum qualitatem ipsarum.
Infra quam etiam actionem proponere teneatur ipse reus, quascunque
habuerit recusationes aduersus iudicem, coram quo conuenitur,
vlterius nó audiendus. Verú, vbi exceptio, vel recusatio legitima
infra dictos decem dies proponitur; dicta assignatio non currat,
donec, & quousque dicta exceptio, siue recufatio finita fuerit:
que probari habeat infra tres dies, & infra alios tres terminari
continuos; & his pronuntiatis, locum non habere: currant reo tres
dies ad lItem contestandam, alias habeatur pro contestata negatiué,
alia intimatione minimé expectata.


DE FORMA
RECUSATIONUM IUDICIS
vel Assessoris.
VII.
Item siquis voluerit
aliquem Iudicem ordinarium, vel eius Assessorem recusare, teneatur, &
debeat, infra dictam dilationem causas legitimas in forma iuris
opponere. Et medio iuramento aduerare, quod illas malitiosé non
proponit, nec diffugiosé; immo credit eas veras fore, &
probabiles, ac legitimas: quas tamen, infra tres dies peremptorié
prefigendos probare teneatur coram Honor.
Gubernatore. Quibus
recusationibus non probatis, vel cognito, & declarato illas non
procedere, talis recusans censeatur eo ipso condénatus in omnibus
expensis, quas alterá partem facere oportuerit. pro quibus fiat
executio in continenti, cessante apellatione, & procedatur in
causa; & si cognitum fuerit locum habere 
dictas recusationes,
statuimus
quód loco recusati Iudicis, alius non suspectus
detur, & assumatur, & non adiunctus.


QUOD LIS NON
DIFFERATUR, PROPTER
petitas expensas, si mutatur iudicium, vel
petitio.
VIII.
Item si propter
mutationem iudicij, vel correctionem alicuius petitionis, seu
instantiae obtentae per alteram partem, peterentur missiones, quód
propter ipsam petitionem ipsa lis 
vlterius prosequi
non impediatur, sed quod de ipsis expensis in sententia diffinitiua,
ratio habeatur.


QUOD UTRIQUE PARTIUM
FIAT ASSIGNATIO
ad ponendum de facto.
IX.
Item quod factis
positionibus, & articulis per actorem, vel renuntiato per eum ad
ponendum, fiat assignatio reo vnica decem dierum ad ponedum, &
articulandum, quidquid ponere tamen, & articulare voluerit de
facto, vlterius non audiendus: vel si actor praetermiserit in causa
procedere, stante, & requirente reo detur vnica dilatio sex
dierum eidem actori peremptorié, & praecisé ad ponendum, &
articulandum. Qui articuli, & positiones, fiant, & fieri
debeant per vtramq; partem in
vulgari lingua, & Ydiomate
Regni Maioricarum
. Et cum actor, siue reus praesentat articulos,
positiones, siue capitula; in continenti teneatur, & habeat illas
medio luramento aduerare etiam absente parte; aliás habeatur pro non
praesentatis, & pro tali adueratione, per scriptorem aliquid pro
salario non recipiatur.


QUOD FIAT ASSIGNATIO
REO AD
Triplicandum.
X.
Item, si contingat
actorem replicare, facta assignatione vnius diei ad respondendum;
quod (
a partir de ahora, el quód lo escribiré quod, no sé a qué
viene esta mania de escribir tildes en latin, y la de las tildes
nasales
) detur, & fiat assignatio seu dilatio trium dierum
reo ad triplicandum.


QUOD DEPOSITIONES
TESTIUM, CONTINVENIUR
& stribantur in vulgari sermone.
(la lengua vulgar, vulgari lingua, Ydiomate Regni Maioricarum, la
lengua del vulgo, en contraposición al latin
)
XI.
Item quod si sicut
omnes articuli, positioines, seu capitula debent (ut dictum est
supra) fieri, & presentari in
vulgari Ydiomate, seu linguá
Maioric
. pari modo, depositiones, seu attestationes
testium, continuentur, & fiant per scriptores causarum in
vulgari, in omnibus instantijs quarumcúque causarum.

vulgari Ydiomate, seu linguá Maioric, sa llengo, llengua mallorquina


QVOD FIAT ASSIGNATIO
REO AD 
probandum.
XII.
Item, quod productis
testibus, & datis probationibus per actorem, vel renuntiato
productioni testium, detur reo vnica dilatio peremptoria decem
dierum, ad probandum pro 
prima, secunda, &
tertia productione; quá lapsa, de coetero non admittatur: (cessante
tamen impedimento Iudicis, vel Nott. Scribae ipsius causae:) nisi cum
solemnitate legali arbitrio Iudicis, videatur quarta productio
coneedenda;
que (la e tiene un ganchito como la ç)
solum contineat quinque dies, vel minus, si dicto Indici videatur,
iuxta numerum testium, & loci distantiam, Itaquód vlterius, per
Iudicem nullatenus valeat prorogari. Adijcientes 
quod vbi actor
forsitan intermittat, vel omittat in causa amplius procedere, hoc
instante reo, detur eidem actori, vnica dilatio decem dierum
peremptoria, ad pobandum; eo ad 
quartam etiam cum
solemnitate legali requisita, nullatenus admisso: cum iura magis
faueant reo, quam actori.


DE FORMA IVRAMENTI
CALVMNIAE,
& poena non
iurantis.
XIII.
Item quod si petatur
Iuramentum Calumniae ab ipso prineipali presente, vel procuratore ad
hoc speciale mandatum habente: quod illud, immediaté praestetur ab
vtraque parte 
& illo mediante,
respondere habeat verbo, in praesentia Nott. seu scribe ipsius
causae, infra vnam diem pro prima assignatione; nulla facultate sibi
data; illud in scriptis defferendi. Et responsiones scribantur in
fine dictorum capitulorum, sicut pluries extitit iam practicatum. Et
nisi in secunda assignatione alterius diei illud praestiterit
calumniae Iuramentum; quod habeat fieri iussu Iudicis, mediante
scriba causae, & sub cominatione, quód aliás capitula habeantur
pro confessis ipso facto, sine alia Iudicis prouisione.


DE ASSIGNATIONE,
QVOD TEMPVS AD
probandum currat
post praestitum iuramentum calumniae.
XIV.
Item si pendente
assignatione facta ad probandum, dictum calumniae iuramentum petatur:
quód ipso praestito, illicó dicta assignatione facta ad probandum,
tempus currat, 
debita intimatione
procuratori facta; alias dicta assignatio á dicta intimatione
currere incipiat.


QVOD VLTRA MARINA
DILATIO PETATVR IN
prima assignatione, facta ad probandum.
XV.
Item, quod si aliqua
pattium litigantium requirat dilationem sibi coneedi, & dari
vltramarinam ad probandum, habeat illam petere in prima dilatione, &
peremtporia (peremptoria) sibi data ad probandum.
Itaque, in quarta etiam cum solemnitate legali requisita, nullatenus
admittatur, seruata tamen forma regiae Ordinationis.


QVOD FIAT VNA
ASSIGNATIO AD PVBLICANDVM
Testes, & alia
ad objiciendum.
XVI.
Item, quód vnica
dilatio detur vtrique partium, vnicam diem continens, ad videndum,
seu audiendum, publicationem testium: nisi de voluntate partium,
maior, seu breuior dilatio recipiatur: & alia vnica dilatio detur
ad obijciendum contra personas, & testium productorum. Postquam
quidem, assignationem, ad dictam publicationem factam, si nihil
fuerit legitimé cóntra dictum, ipso facto pro publicatis habeantur.


DE ASSIGNATIONE AD
PROBANDVM OBIECTIONES.


XVII.


Item, si contingat,
positiones aliquas, seu capitula obiectionum, contra personas, vel
dicta testium poni, ab aliqua partium: quód objiciens, habeat illas
probare, infra aliam vnicam, & peremptoriam dilationem, arbitrio
Iudicis moderádam, dú tamen, non excedat terminum trium dierum. Et
hoc nisi esset petita longinqua (longa, llonga, larga, llarga)
dilatio extra Regnum, vel Ciuitatem Maioricarum.
(Civitatem; ciutat de Mallorca, o sea, Palma)


DE ASSIGNATIONE AD
PRODVCENDVM


scripturas, &
objiciendum contra illas. (doble l, geminada, con un corto
espacio, il.las, ellas, elles; ses illes viene de ipsas insulas, ip
sa
insula, sa illa; la isla
)


XVIII.


Item, quod post
terminos praedictos, fiat vnica, & peréptoria assignatio,
arbitrio Iudicis moderanda: dum tamen non excedat terminum trium
dierum ad producendum instrumenta, & quascunque scripturas, datá
post modum dilatione vnius diei, ad objiciendum contra instrumenta, &
scripturas ex aduerso productas, quá lapsa dilatione de coetero non
audiatur objicere volens; cessante legitimo impedimento Nottarij, vel
Scribae ipsius causae, vel Nottariorum in quorum posse, dicta
instrumenta, vel scripturae producendae fuerint, vel extiterint,
nolentium copiam illorú, dare parti petéti.


QUOD FACTIS CIPIIS,
CVRRAT ASSIGNATIO


Ad objiciendum.


XIX.


Item, quod factis
copijs instrumentorum, & scripturarum productarum, ineontinenti,
ipso facto ineipiat currere, & labatur dicta assignatio data ad
objiciendum: facta intimatione domino, vel procuratore, cui copia
actorum, est parata.


DE FORMA
ASSVMENDORVM PROCERVM


& quod in
interloqutorijs ferendis, non assumantur
proceres, nisi sint fori
declinatoriae.
XX.


Item, quód seruatis
omnibus terminis supradictis, deducta causa in articulum sententiae,
in qua non sit necessarium renuntiare & coneludere; detur vnica
dilatio vnius diei vtriq; 
partium ad
conueniendum de proceribus, qua lapsa, nisi partes coneordauerint
(Iudex ex officio) ducat illos sibi proceres, quos placuerit eligere
assumendos. Hoc tamen declarato; ut in interloquutorijs ferendis,
super dilatorijs exceptionibus, vel preiudicialibus processuum) &
non causae; Iudices ordinarij, cum consilio suorum Assessorum tantum,
& delegati, absque procerum consilio, procedere debeant: exceptis
tamen
fori declinatoriis exceptionibus. Hoc adiecto: quód si
contingat, partes litigantes, vel ipsarum procuratores, comparere
coram Iudice ordinario, vel delegato, & allegare de ipsorum
Iuribus, vel petere sententiam; nulla facta mentione seu petitione de
proceribus interueniendis, in casibus in quibus habent interuenire,
(vt predidum est) quód ineontinenti finitis allegationibus cum
aduocato, vel sine, tacité censeatur esse renuntiatum
consilio procerum: & ad sententiam


ferendam, Iudex
procedat, consilio procerum non expectato.


ELECTIS PROCERIBVS,
FIAT ALIA ASSIGNATIO,


ad dicendum, &
allegandum.


XXI.


Item, quod lapsa
dicta dilatione, electis, seu adhibitis iam proceribus; detur dilatio
ad aliam diem: certa hora praefixa, ad habendum aduocatos; si
illos habere potuerint, vel 
voluerint. Sin
autem; detur alia dilatio peremptoria, ad aliá diem fequentem; ad
dicendum, & allegandum de iuribus eorum coram Iudice, &
proceribus. Et nulla alia data dilatione & assignatione siue
compareant partes, siue non; procedatur ad coneordandam sententiam
diffinitiuam. Sed in interloquutorijs, sit vnica, & vnius diei,
dumtaxat dicta dilatio: (cessante tamen, in omnibus, legitimo
impedimento) & fidem habeat facere Iudici, infra ipsas (
ses en
mallorqui
) dilationes illud volens probare, de cetero non
audiendus.


QUOD PROCERES SINT
IN IVDICIO HORA ASSIGNATA.


XXII.


Item, quia propter
difficultatem, quam multoties ingerunt proceres electi, illi
praesertim, qui salarium recipere nó consueuerút, in
veniendo hora partibus praefixa; ad dicendum, & allegandum, &
coneordando Sententiam: vt tamen lites, & questiones plus debito
non prorogentur, Statuerunt, & ordinauerút quod Iudices
ordinarij, vel delegati, in eisdé causis, cópellant &
compellere possint, & debeant illos proceres electos, per
impositiones, & exactiones penarum, omni appellatione remota,
cessante tamen legitimo impedimento.


QVOD NON COMPARENTES
PROCERES HORA


assignata, exoluant
poenam, & mulctentur.


XXIII.


Item, si contingat
aliquem, vel aliquos ex dictis proceribus, non adesse hora assignata,
ad dicendum & allegandum vel in coneordatione sententiae,
(cessante dicto impedimento:) quód tunc dictus Iudex, sine
impedimento dictae poenae, quam remittere non possit, assumat illico
alios proceres, loco dictorum absentium subrogandos; nisi partes
ibidem convenerint, de eisdem Proceribus eligendis: quoniam Iudex,
locú dare debet, pro ut de eisdé conueniát. Et assignetur
partibus, ad audiendum aduocatos earum, & ad sententiam
coneordandum: omni apellatione remota.


QVOD FIAT VNICA
ASSIGNATIO, AD


audiendum
sententiam.


XXIV.


Item, quod fiat
vnica assignatio, & peréptoria dilatio vnius diei, certa hora
praefixa, ad audiendum sententiam interlocutoriam vel difinitiuam;
quae publicetur partibus praesentibus, vel altera per contumatiam
absente, nulla contradictione, vel appellatione admissis.


QVOD VICTVS,
HABEATVR PRO CONDEMNATO


in expensis.


XXV.


Item, quod pars
victa, per sententiam interloquutoriam vel diffinitiuam transactam in
rem Iudicatam, teneatur ipso Iure, & condemnata irreuocabiliter
censeatur ad soluendum, & resarciendum parti obtinenti, dum tamen
obtineat, in omni eo quod in iudicio deduxerit petendum, omnes
expensas factas, in causis, & litibus, tam prineipalibus, quam
apellatorijs, & alijs omnibus postea ineumbentibus; esto quod
Iudex, seu Iudices, nullam, seu aliquam de his fecerint mentionem.
Iustum est enim, & legibus approbatum quód victus, victori
teneatur in omnibus expensis: reservata facultate Iudici, seu
Iudicibus, quibuscunque in casibus praemissis, absoluendi
subcumbentem, a dictis expensis (si videbitur ex causis Iustissimis,
& rationibus, victum á calumnia excusari) ipsorum iudicum
coneientias, super hoc onerando. Et pari modo teneatur actor reo ad
omnes expensas litis, si cótingat reum ipsum, á petitis contra eum
absolui: Etiam si Iudex, de his nullam fecerit mentionem, vt supra.


SECVNDA INSTANTIA.


DE TEMPORE, ET FORMA
INTERPONENDARVM


appellationú; tam a
diffinitiua, quam ab interloquutoria


XXVI.


Item quód quicunque
appellans siue ab interloquutorijs, siue a grauamine, siue á (estas
á en latin las escribiré a, a no ser que el ocr ya la ponga con
tilde
) diffinitiua; teneatur, & debeat suam appellationem, ab
interloquutoria, vel grauamine, infra tres dies; & a diffinitiua,
infra decennium, a tempore illati grauaminis, vel sententiarum
latarum computandos, in scriptis praesentare Iudici a quo in actis,
per Scribam processus 
continuandam, ad
tollendum fraudes, quas in hoc saepe fieri consueuerunt: Excepto quod
a diffinitiua, quis in continenti viua voce, (publicata sententia)
possit apellare; eius appellatio, mox in actis inferatur: aliás
censeatur non apellans, si tamen copia Iudicis a quo, possit haberi;
aliás in ejus absentiam, coram authenticis, & fide dignis
personis, talis apellatio interponatur.


QVOTIES, ET EX
QVIDVS GRAVAMINIBVS


appellatur ab
interloquutoria.


XXVII.


Item, quód ab
interloquutoria, vel grauamine nisi semel quis possit apellare; nisi
talis sit interloquutoria, quae absorbeat negotum prineipale,
secundum quod iam constitutum


est, & stylatum.
Et quód praetendens se grauatum a quacunque interloquutoria, vel a
grauamine appellans teneatur causas grauaminum in scriptis exprimere
in ipsa apellatione, alias censeatur non appellans; nec possit alias
causas, quam expressas, prosequi in appellatione. Nec illam
appellationem iustificare ex nouis causis vel de nouo probandis.


QVOD APPELLANS AB
INTERLOQVTORIIS, VEL GRA-


uamine, non
admittatur ad probandum, vel ponendum


causas grauaminum,
nisi illae in
facto consistant.


XXVIII.


Item quód appellans
ab interloquutoria, vel grauamine non admittatur ad ponendum, vel
probandum, coram Iudice appellationis causas grauaminum, &
expensas in appellatione, nisi in facto consistant. Nec sit
necessaria assignatio ad ponendum, vel probandum grauamina: sed fiat
statim assignatio vnica ad dicendum, & allegandum; in qua partes


teneantur suos (si
voluerint) habere Aduocatos, & Procuratores (Procura-ores).
Et ipsa lapsa assignatione, fiat alia assignatio peremptoria ad
audiendum sententiam, vt est dictum, & iam statutum in prima
Instantia.


QVOD APPELLANS
CAVEAT RRO EXPENSIS


vtriusque
Instantiae.


XXIX.


Item quod pars victa
per vnam sententiam diffinitiuam seu interloquutoriam (Etiam si ab ea
legitimé appelletur, & prossequi appellationem voluerit) non
admittatur ad prosequendum dictam apellationem, nisi caueat idoneé
de expensis in prima factis; & satisdet, de fiendis. Si vero
appellans (prossequi volente appellato) supersederet, nolens idoneé
cauere cum possit infra triginta dies computandos a die interpositae
appellationis, habeat facultatem praestandi dictam idoneam cautionem.
Quibus elapsis, habeatur dicta appellatio pro deserta, & non pro
facta. Sin autem idoneé cauere non poterit propter paupertatem
(pobreza), vel quia fideiussores invenire non potest quód
habeat suo iuramento firmare, & cótinuó (la tilde de la
primera o es como una virgulilla ascendente, es como una tilde nasal,
con o com
) procedatur in appellatione, &, in prosecutione
illius.


CORRECTIO
PRAECEDENTIS CAP.


Post modum autem die
Lunae xvj mensis Martij anno á Natiuitate Domini Millesimo
Quadringentesimo sextodecimo Honarab. Pelagius Vniz
Regens Officium gubernationis Maióric. de Consilio Vener.
Iacobi Lugaya Assessoris Gubernationis Maioric. quandam papiri
sedulam tradidit Curiae Gubernationis, correctionem
xxviiij capituli Ordinationum Curiarum nouiter editarum, continentem,
tenoris sequentis.


Et primo corrigunt
vigesimum nonum Capitulum incipiens. Item quod pars victa per vnam
&c. & statuerunt quod pars victa appellans, iuxta formam
ipsius capituli (si sibi visum fuerit ) instante altera parte per
iudicem assignatum, quód infra decem dies praestet cautionem idoneam
pro expensis in prima instantia factis si condemnatus fuerit, &
de fiendis in ipsa appellatione, si non fuerit, vel infra ipsum
terminum, casu quo idoneam praestare non poterit cautionem cum
Iuramento non se excusauerit, & iuratoriam non praestiterit; ipsa
appellatio ipso iure habeatur pro deserta. Et haec correctio
extendatur ad pendentia per appellationem; quód scilicet detur
dictus terminus decem dierum, vt euitentur super his materia
iurgiorum.