miércoles, 8 de septiembre de 2021

Johanni et Ambrosio Burgaro januensibus, Burgare

 


Magnificis viris amicis carissimis
Johanni et Ambrosio
Burgaro
januensibus
capitaneo et patrono navis
Burgare.

Magnifici viri amici nostri carissimi. Ex iisspectatus orator
noster Jacobus Pellicer nos allocutus vestri parte est intelleximus
vos amicimos nostros ac cum vestra navi nostris stipediis esse velle
hucque si opus est accedere que res nobis grata letuque fuit eo
maxime quia jam antea eodem vos fuisse animo cognovimus ex quo vobis
gratubamur imo tante erga nos ostense benivolentie gratias quam
plures habemus si quando tamen navis vestre nobis accorrerit
necessitas ad vos tanquam devotissimos nostros Januam usque nostris litteris et seu nuncio recurremus ad honores vestros semper
parati. Datum ut supra. - Manuel de Monsuar decanus Illerdensis. -
Deputati Generalis et cetera.
Domini deputati et cetera.

Illustri et lnclito Principi domino duci Mediolani.

 


Illustri et lnclito Principi domino
duci Mediolani.

Illustris Magnanime et potens
dux
et domine amice noster carissime. *** in laudem et quidem non
immerito Illustri D. V. spectatus orator noster Jacobus Pellicer
nobis protulit queque in hujusce
Principatus
favorem premaxime que sirca pacem cum
januensibus
necessario parata est libenter audivimus gaudemusque cum nostrum non
nostra opera sed exiquata vestra virtute haud immemor fuit ob id et
si jam antea V. ipsius D. illustri devoti eramus sic tamen nuncius
devotissimi efecti sumus ut de ita nobis ac de amissimis vestris
quicquid libeat oficio et fide stature possit cadere lllustri D. V.
quod possumus rogamus ut fides data ac salvus conductus quem
intercessione D. V. inter nos et
januenses
ipse orator assecutus est sua opera et suasu ab
januensibus
ipsi cum id idem nos acturi simus undique observentur nech non et
Phylippum de Nigro
januensem
virum honoratum
cui oficium
consulatus
catalanorum in Janua
D.
V. lllustri precibus ac intuitu et amore comendavimus in super et
pacis conservatorem apud
januenses
tanquam benemeritum institutum ut oficia ipsa et nostrorum negocia
faciliter agat illustri D. V. favoribus tueatur. Et ad D. V.
Illustrem singula beneplacita parati nos observet. Datum ut supra. -
Deputati Generalis et cetera.
Domini deputati et cetera.

https://de.wikisource.org/wiki/Seite:Heyd_RV_70.jpg

https://www.enciclopedia.cat/ec-gdlc-e00034633.xml