Mostrando entradas con la etiqueta januensem. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta januensem. Mostrar todas las entradas

miércoles, 8 de septiembre de 2021

Illustri et lnclito Principi domino duci Mediolani.

 


Illustri et lnclito Principi domino
duci Mediolani.

Illustris Magnanime et potens
dux
et domine amice noster carissime. *** in laudem et quidem non
immerito Illustri D. V. spectatus orator noster Jacobus Pellicer
nobis protulit queque in hujusce
Principatus
favorem premaxime que sirca pacem cum
januensibus
necessario parata est libenter audivimus gaudemusque cum nostrum non
nostra opera sed exiquata vestra virtute haud immemor fuit ob id et
si jam antea V. ipsius D. illustri devoti eramus sic tamen nuncius
devotissimi efecti sumus ut de ita nobis ac de amissimis vestris
quicquid libeat oficio et fide stature possit cadere lllustri D. V.
quod possumus rogamus ut fides data ac salvus conductus quem
intercessione D. V. inter nos et
januenses
ipse orator assecutus est sua opera et suasu ab
januensibus
ipsi cum id idem nos acturi simus undique observentur nech non et
Phylippum de Nigro
januensem
virum honoratum
cui oficium
consulatus
catalanorum in Janua
D.
V. lllustri precibus ac intuitu et amore comendavimus in super et
pacis conservatorem apud
januenses
tanquam benemeritum institutum ut oficia ipsa et nostrorum negocia
faciliter agat illustri D. V. favoribus tueatur. Et ad D. V.
Illustrem singula beneplacita parati nos observet. Datum ut supra. -
Deputati Generalis et cetera.
Domini deputati et cetera.

https://de.wikisource.org/wiki/Seite:Heyd_RV_70.jpg

https://www.enciclopedia.cat/ec-gdlc-e00034633.xml

commune Janue, comunitatis,

 


Reverendissimo in Christo patri et
illustri domino duci magnifice comunitatis Janue.

Reverendissime in Christo pater ac Illustris domine amice noster
carissime. Grata sunt que de pace inter exelsum commune Janue
et nos spectatus orator noster Jacobus Pellicer nobis retulit sed et
gratissimum cum et R. D. V. literis et oratoris relatu perspeximus E.
R. D. V. eo erga nos animo esse et fore ut non pacem tantum sed
amiciciam ac fedus perpetuo in eundum mutuo speremus quam obrem D. V.
R. vehementer rogamus uti eadem persistente fide dumque consuluerimus
Regiam Magestatem Castelle mutuus inter nos salvus conductus
vestri cura inviolatus existat preterea Phylippum de Nigro
virum honoratum januensem quem E. D. V. literis ac ipsius oratoris
nostri precibus preferri officio consulatus Cathalanorum
in Janua intelleximus intuitu contemplacioneque R. D. V. consulem
efectum et insuper et suis suorumque exhigentibus meritis pacis
conservatorem in Janua D. V. institutum aspiciet eumque ac omnes
nostrorum res E. D. V. favorabiliter tractare velit id idem nobis
erit per jocundum dominationique V. E. ad complecenciam ascribemus
singularem parati ad en que honori D. V. R. cedant. Datum Barchinone
XXV die octobris anno MCCCCLXIII. - Deputati Generalis et cetera.

Domini deputati et cetera.