Mostrando entradas con la etiqueta literis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta literis. Mostrar todas las entradas

miércoles, 8 de septiembre de 2021

duci et consilio ancianorum magnifice comunitatis Janue.

 


Reverendissimo et Illustri ac
spectabilibus et magnificis viris domino duci et consilio
ancianorum magnifice comunitatis Janue.
(Génova)
Reverendissime et Illustris spectabile et
magnifici domini amici nostri carissimi. Reduit ad nos spectatus
orator noster Jacobus Pellicer ex cujus relatibus ac literis
vestris recognovimus R. duci et magnificis D. V. bono sanoque ad
pacem esse animo quod nobis cum eodem animo sumas ad gaudium cedit ex
quo et de tam communi nostrum tranquillitate legi Regiam
Magestatem Castelle
nostris nuncio et literis quam primum duximus
consulendam sperantes eo ipsa Magestas (sa Majestat) fore proposito ac
voluntate quod non pacem solum set et mutuam amiciciam ac sempiternum
fedus inter nos statuet in terra easdem Reverendissimam et magnificas
D. vestras quo ad possimus precamur uti eisdem persistentibus
annis salvusconductus et fides qui vicisim inter nos sunt ille se
tranquille quod observentur id idem nos omni studio omnique cura
facere pollicemur qui sumus ad vestri beneplacita quoque parati.
Datum Barchinone XXV die octobris anno M. CCCCLXII. - Deputati
Generalis et cetera.
Domini deputati et cetera.